

Liber Judicum*
Caput 13: Versus 20
Quod.[GREG., lib. V Moral., cap. 23.]Quid est quod ad visionem angeli vir est timidus, mulier audax, nisi quando coelestia nobis monstrantur, spiritus quidem pavore se concutit, sed tamen spes praesumit. Inde enim spes ad majora audenda se erigit, unde turbatur spiritus qui ea quae superna sunt prior videt, quia cum altiora secretorum coelestium sic levata mens conspicit, cuncta humanarum virium soliditas contremiscit.[AUG., quaest. 54 in Jud.]Quid est quod postquam manifestatus est Manue et uxori ejus angelus, etc., usque ad non accepturum sacrificium, sed ipsum sacrificium futurum.